monumenta.ch > Tertullianus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 42, 4
Non in publico Liberalibus discumbo, quod bestiariis coenantibus mos est; attamen ubi ubi de copiis tuis coeno. Non emo capiti coronam . Quid tua interest, emptis nihilominus floribus quomodo utar? puto gratius liberis et solutis et undique vagis; sed etsi in coronam coactis, nos coronam naribus novimus, viderint qui per capillum odorantur. Spectaculis non convenimus; quae tamen apud illos coetus venditantur si desideravero, libentius de suis locis sumam. Thura plane non emimus; si Arabiae queruntur Sabaei pluris et carioris suas merces christianis sepeliendis profligari , quam diis fumigandis. Certe, inquitis, templorum vectigalia quotidie decoquunt, stipes quotusquisque iam iactat . Non (enim) sufficimus et hominibus et diis vestris mendicantibus opem ferre, nec putamus aliis quam petentibus impertiendum.